monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 27
FUSCUS ARELLIUS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. timeo infelicem liberis domum. et alias causas dixit (licet enim plura abdicato dicere, propter quae neget), sed nuno refero, cui rei quisque maxime institerit. LATRO illo colore usus est, sodalem se tribus divitis filiis fuisse: semper, inquit, illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: 'cum primum tempestivum putabitis, patrem vestrum rogabit meus. ' ecce admonent me aptissimum esse tempus: verum est, non potest pater invenire reconciliationis aptius tempus: dives filios quaerit.